- BERNARDUS (S)
- S. BERNARDUSBurgundus, in loco Fontaines dicto, prope Divionem natus, A. C 1091. circa 22. aetatis suae annum, sub Abbate Stephano, qui tertius fuit in Coenobio Cistertiensi paulo ante instituto, una cum 30. sociis monasticam vitam egit. Deinde vero Claraevallensi Coenobio, tunc primum Roberti viri illustris impensâ constructo, annos 36. praefuit. Eius operâ, cuius tum voces Oracula erant, Innocentius II. Pontifex agnitus est, et Victor Antipapa sponte renuntiavit. Abaillardum convicit, Monacho Rodolpho, omnes Iudaeos occidendos esse clamanti, se opposuit, Crucem in Turcas sumi iussit; sub Ludov. Iuniore lites Principum composuit, Templariis regulas praescripsit, etc. Obiit A. C. 1153. Edidit commentarios in Cantica, Considerationem divinae contemplationis ad Eugenium Pontificem, varias insuper epistolas. Sermones etiam in diebus sollennibus habitos. Volaterran. Quae opera omnia 6. tomis comprehensa, cum eius vita, edidit Merlonus Horstius, Parochus Coloniensis. Nullos habuit praeceptores praeter quercus et fagos. Hinc proverb. Neque enim Bernardus vidit omnia. Nec mirum, cum incidit in fatalia illa rempora, quibus literis omnibus fere bonis spissa nox incubuit. Vir dignissimus meliori aevô, qui vel in tantis tenebris veritatis lucem salutarem aspexit, vicesque suas saepe deploravit, uti loquitur Mortonus in Causa Regia, c. 3. sect. 7. Librum eius de Gratia et libero Arbitrio plurimum laudat Vossius; Qui praeconiô nostrô non indiget, cum in deliciis esse omnibus soleat, qui Catholicam sententiam sequuntur. Ita ille Hist. Pelag. l. 1. c. 21. Certe eo scelerum redactum esse regnum Pontificium agnovit, ut nil nisi Antichristus prae foribus exspectari queat. Vide Sigon. l. 11. ad A. C. 45. 46. 47. Eius tempore Hildegardis monialis praedixit, futuram magnam religionis mutationem. Petrus Bruis 20. annis Tholosae puriorem rleigionem docuit, ob id etiam exustus. Thuc. in Catal. test. ver. et Henricus Monachus, Missas pro mortuis, Sanctorum Invecationem, caelibatum, peregrinationes Chrismatis et oeli consecrationes, superflua festa, Transubstantiationem, etc. acerrime oppugnavit; ut Galliam fere totam doctrinâ suâ impleret, et Basilicae sine plebibus, plebes sine sacerdotibus essent: sub patrocinio inprimis Hildefonsi S. Aegidii Comitis et Tholosae: sed in hos plebs excitata a Monachis, qualis et ipse Bernardus, tam crudeliter saeviit, ut id huic vehementer displiceret, dicenti, approbamus Zelum, sed factum non suademus, quia fides suadenda est, non imponenda. Morn. in myst. p. 683. Bern. l. 3. c. 5. Ep. 240. 241. Serm. 66 in Cantic. et 80. Coeterum de illo vide Trithem. et Bellarm. de Script. Eccl. Sammarthan. Gall. Christ. tom. 1. p. 253. etc. Huius lectioni Carolus V. in secessu suo praecipue deditus, eius maxime de dpulici hereditate Christi discursu, in agone mortis se solatus est. Thuan. l. 4. Bernardum, vero Monachi Cluniacenses dictum volunt, quasi bonum nardum; alii quasi Hard child. Germani ab urso dici volunt, qui illis Bern dicitur, u respondeat τῷ Arthur. Aliis dici videtur, quasi filialis indoles: Sic Bernher, Lord of many children. Camdenus, Nic. Lloydius. Addo, quod ex Castilione, nobili genere, ortum dicat, Possevin. Doctoris melliflui elogiô insignitus est. Eô quis gravius scripsit, cuius ego Meditationes rivum Paradisi, Ambrosiam animarum, Pabulum Angelicum, Medullam pietatis vocare soleo, Heinsius. Vir et Christiane dectus, et sancte facundus, et pie festivus, Erasmo. Pater patriae salutatus est a Populo Romano quod litem inter Antipapas composuisset, Sigonius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.